Fondazione della Congregazione MSF 28.09.1895

Storia
Tipografia

Il 28 settembre 1895 è stata fondata la Congregazione dei Missionari della Sacra Famiglia a Grave in Olanda. Il decreto di fondazione è stato emesso dal Mons. W. Van de Ven, vescovo della Diocesi di Bois-le-Duc alla richiesta di P. Jean Berthier MS, Fondatore dei MSF.

Questo decreto ha autorizzato P. Jean Berthier MS a erigere la prima casa religiosa come sede dei Missionari della Sacra Famiglia e viene riconosciuto come la data della fondazione della Congregazione MSF.

Ecco la copia del decreto (fai un click per ingrandire)

Il testo del decreto:

Dioecesis 

Buscoducensis 

N. 2439.

Reverendo adm. Patri J. Berthier, 

Postulatum cum approbatione et voto Eminentissimi Cardinalis Langénieux, Archiepiscopi Remensis per Rev. Vestram suppliciter ad Nos directum: erigendi nempe in hac Diocaesi domum, in quâ Juvenes majoris praecipue aetatis formabuntur Sacerdotes sub nomine Missionariorum S. Familiae, ab initio benigne excepimus. Cumque luctuosis hisce temporibus in Gallia hujusmodi institutis vix locus est, erectionem et fundationem dictae domus in Doecesi nostra, quantum ad Nos, per praesentes libenter concedimus sub conditionibus tamen quae sequuntur:

1. ut istiusmodi fundatio fiat et in futurum existat propriis expensis, absque aliorum detrimento aut gravamine Dioecesis nostrae.

2. Ut aditus ad sacellum seu oratorium extraneis non pateat.

3. Ut ipsimet conventûs incolae sese in omnibus gerant juxta decreta et Statuta Synodi Provincialis et Dioecesanae caeterasque ordinationes Dioecesis nostrae. 

In quorum fidem has litteras in duplo confectas (quarum unum exemplar penes Vos, alterum in nostro archivo asservetur) manu propriâ subsignavimus sigilloque nostro munivimus.

Buscoduci, die vigesima octava Septembris 1895. 

(signé) W. Van de Ven 

(signé) J.Berthier, m.s., sup.congr.miss.S.Familiae.

Più Letti